- SIGNATORES
- SIGNATORESvocati sunt apud Romanos, qui, veluti testes, pacta dotalia signare solebant. Dote enim dictâ, signabantur pacta dotalia, M. Fab. Quintilian. l. 5. c. 11. Nihil obstat, quo minus iustum matrimonium sit mende coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerim. Unde Iuvenalis Sat. 2. v. 118.Signatae tabulae, dictum feliciter.Quod antequam fieret, die pactis scribendis dictâ, uterque Sponsus. et Sponsa, Auspices consulebat, qui nocte praecedente, et sub Auroram, auguriis dabant operam. Vetus Inscr: Cos. Aug. Pub. Claudio. Quaes. Aer. Antoninam. Voluniam. Virginem. volent. Auspic. a parentibus. suis. coemit. et. IIII. fac. in. domum. dux. Tacit. Annal. l. 11. Inter auspices nubentium dos consignabatur. Proin et Iuvenal. Auspicum simul ac Signatorum meminit, Satyr. 10 v. 336.---- Veniet cum Signatoribus Auspex.Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. Sect. 2. c. 20. et Dempster. in Rosin. l. 5. c. 37. Graece Σημάντορες, item Σφραγιςταὶ dicti sunt. Vide quoque supra Obsignatores, ut et Salmas. de modo Usurar c. 11. et Carol. du Fresne in voce Signum: e q vo hoc unum addo, Veteres in obsignandis Testamentis prius subscripsisse, antequam ea clausô hnô circumductô obsignarent; recentiores vero signâsse, antequam subscriberent: sed et nonnumquam solam subscriptionem apponi, ac vice signi notam, quam hodie Parafum Galli vo cent, manu propria describi consuevisse etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.